monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, 66, 5
Et quamvis angelorum atque hominum longe sit natura dissimilis, una tamen poena implicat quos unus in crimine reatus ligat. Quod bene ac breviter insinuat propheta, qui ait: Ibi Assur et omnis multitudo eius, et in circuitu eius sepulcra illius . Quis namque Assur superbi regis nomine nisi ille per elationem cadens antiquus hostis exprimitur, qui pro eo quod multos ad culpam pertrahit, cum cuncta sua multitudine ad inferni claustra descendit? Sepulcra autem mortuos tegunt. Et quis alius mortem acrius pertulit quam is qui, conditorem suum despiciens, vitam reliquit? Quem videlicet mortuum cum humana corda suscipiunt, eius procul dubio sepulcra fiunt. Sed in circuitu illius sepulcra eius sunt, quia in quorum se mentibus nunc per desideria sepelit, hos sibi postmodum per tormenta coniungit. Et quoniam nunc in semetipsis reprobi malignos spiritus illicita perpetrando suscipiunt, tunc sepulcra cum mortuis ardebunt.