monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, 66, 4
Tres quippe Hebraeae gentis pueri, per Chaldaei regis imperium succensis camini ignibus, ligatis manibus pedibusque proiecti sunt: quos tamen cum isdem rex in camini incendio miseratus exploraret, illaesis vestibus deambulantes vidit. Ubi aperte colligitur quia mira dispensatione conditoris ignis qualitas, in diversa virtute temperata, et vestimenta non attigit, et vincula incendit, sanctisque viris et ad inferendum tormentum flamma friguit, et ad solutionis ministerium exarsit. Sicut ergo electis ignis ardere novit ad solatium, et tamen ardere ad supplicium nescit; ita e diverso gehennae flamma reprobis et nequaquam lucet ad consolationis gratiam, et tamen lucet ad poenam; ut damnatorum oculis ignis supplicii et nulla claritate candeat, et, ad doloris cumulum, dilecti qualiter crucientur ostendat. Quid autem mirum si gehennae ignem credimus habere supplicium simul obscuritatis et luminis, quando experimento novimus quia et taedarum flamma lucet obscura? Tunc edax flamma comburit quos nunc carnalis delectatio polluit, tunc infinite patens inferni barathrum devorat quos nunc inanis elatio exaltat; atque qui quolibet ex vitio hic voluntatem callidi persuasoris expleverunt, tunc cum duce suo reprobi ad tormenta perveniunt.