monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, 64, 2
Miseria ad dolorem pertinet, tenebrae ad caecitatem. Ea ergo quae a conspectu districti iudicis expulsus tenet, miseriae et tenebrarum terra perhibetur, quia foris dolor cruciat quos divisos a vero lumine intus caecitas obscurat. Quamvis miseriae et tenebrarum terra intelligi et aliter potest. Nam haec quoque terra in qua nascimur est quidem miseriae, sed tenebrarum non est, quia multa hic corruptionis nostrae mala patimur, sed tamen adhuc in ea per conversionis gratiam ad lucem redimus, Veritate suadente, quae ait: Ambulate dum lucem habetis, ne vos tenebrae comprehendant . Illa vero simul miseriae et tenebrarum terra est, quia quisquis ad toleranda eius mala descenderit, nequaquam ulterius ad lucem redit. In cuius adhuc descriptione subiungitur: