monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, 62, 3
Tunc igitur ad plangendum dolorem nos Dominus dimittit, cum et mala nobis quae fecimus demonstrat, atque ad haec eadem flenda quae cognoscimus adiuvat. Culpas oculis obiicit, et pia manu gratiae vincula cordis solvit, ut ad vacationem poenitentiae mens nostra se erigat, et, carnis soluta compedibus, in auctorem suum libera gressum amoris tendat. Plerumque etenim vitam nostram ipsi reprehendimus, sed tamen libenter agimus hoc quod in nobis recte reprobamus. Ad iustitiam nos spiritus erigit, ad consuetudinem caro restringit. Amori suo mens renititur, sed protinus delectata captivatur. Bene itaque dicitur: Dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum, quia nisi a reatu culpae, quo nos ligavimus, misericorditer dimittamur, perfecte flere non possumus hoc quod in nobis ipsis contra nosmetipsos dolemus. Sed tunc veraciter reatus nostri dolor plangitur, cum tenebrosa illa inferni retributio intento timore praevidetur. Unde apte subiungitur: