monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, 62, 2
Sicut enim moderata afflictio lacrymas exprimit, ita immoderata subducit, quia moeror ipse quasi sine moerore fit, qui, afflicti mentem devorans, sensum doloris tollit. Vir igitur sanctus feriri plus quam sufficit pertimescit, dicens: Dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum. Ac si aperte dicat: Flagella tuae percussionis tempera, ut, moderatis doloribus, aestimare mala quae patior flendo convalescam. Quod tamen intelligi et aliter potest. Saepe namque peccator iniquitatis suae vinculis ita constringitur, ut pondus quidem peccatorum toleret, sed tamen quia tolerat ignoret. Saepe etiamsi cognoscat quanto reatu premitur, erumpere conatur, et non potest, ut hunc in se mente libera, conversione integra, persequatur. Flere ergo dolorem suum non valet, quia et iniquitatis suae reatum considerat, et tamen prae terrenae occupationis pondere hanc ei gemere nequaquam vacat. Flere dolorem suum non valet, qui pravae quidem consuetudini contraire nititur, sed tamen adhuc succrescentibus desideriis carnis gravatur. Huius doloris praesentia Prophetae mentem cruciaverat, cum dicebat: Dolor meus ante me est semper, quoniam iniquitatem meam ego pronuntio, et cogitabo pro peccato meo . Sed solutis iniquitatis vinculis dimissum se noverat qui exsultabat dicens: Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis .