monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, 36, 4
Unde et subditur: Et abominabuntur me vestimenta mea. Quid enim vestimenti nomine nisi hoc terrenum corpus exprimitur, quo induta anima tegitur, ne in subtilitate suae substantiae nuda videatur? Hinc etenim Salomon ait: Omni tempore sint vestimenta tua candida ; id est, membra corporis a sordidis actibus munda. Hinc Isaias ait: Vestimentum mistum sanguine erit in combustionem . Sanguine quippe vestimentum miscere est desideriis carnalibus corpus inquinare. Quibus nimirum se pollui Psalmista formidaverat, cum dicebat: Libera me de sanguinibus Deus, Deus salutis meae . Hinc voce angeli ad Ioannem dicitur: Habes pauca nomina in Sardis, quae non inquinaverunt vestimenta sua . More autem sacri eloquii vestimenta nostra nos abominari referuntur, quia abominabiles reddunt; sicut per Petrum quoque de Iuda dicitur: Hic possedit agrum de mercede iniquitatis . Neque enim emptum pretio sanguinis agrum Iudas possidere figuli potuit, qui, relatis triginta argenteis, traditionis crimen criminosiori in se protinus morte mulctavit; sed possedit dictum est possidere fecit. Ita hoc loco: Abominabuntur me vestimenta mea dicitur abominabilem facient, quia nimirum dum contra mentem membra superbiunt, dum sancti desiderii studia tentationum suarum tumultibus interrumpunt, in ipso suo certamine posita anima agnoscit quantum adhuc a divinitate despicitur, quae correptionem suam plene appetens transire, sed non valens, foedae pulvere cogitationis inquinatur. Hanc vestimentorum abominationem senserat qui dicebat: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis . Haec etiam vestimenta, in quibus perfecte placere non poterat, quandoque melius resumenda, deponere festine cupiebat, dicens: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius ? Dicat ergo vir iustus: Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimae manus meae; tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea, quia quantumlibet ad summa ex compunctione contemplationis ascenderit, quantumlibet in opere se per exercitium laboris accinxerit, indignum tamen adhuc aliquid de corpore mortis sentit, et abominabilem se esse considerat in multis, quae de pondere corruptionis portat. Cui hoc quoque fit gravius, quod saepe neque hoc intelligit unde delinquit. Flagella suscipit, sed districto iudici quid in se maius, quidve minus displiceat, non agnoscit. Unde et subditur: