monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, 36, 3
Notandum vero quod vir sanctus non ait: Fulserunt mundissimae manus meae; sed, velut mundissimae manus meae, quia quousque poena corruptionis astringimur, quamlibet rectis operibus , veram munditiam nequaquam apprehendimus, sed imitamur. Unde et apte subiungitur: Tamen sordibus intinges me. Deus nos sordibus intingere dicitur, intinctos sordibus demonstrare, quia quanto ad illum verius per bona opera surgimus, tanto subtilius vitae nostrae sordes agnoscimus, quibus ab eius munditia discordamus. Ait ergo: Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimae manus meae, tamen sordibus intinges me. Ac si apertius dicat: Quamvis lamentis supernae compunctionis infundar, quamvis per studia rectae operationis exercear, in tua tamen munditia video quia mundus non sum. Intentam quippe Deo animam ipsa adhuc corruptibilis caro diverberat, eiusque amoris pulchritudinem obscenis et illicitis cogitationum motibus foedat.