monumenta.ch > Lucanus > csg863.131 > bnf8041.108 > bavPal.lat.1684.25 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, 36, 2
Aquae enim nivis sunt lamenta humilitatis. Quae profecto humilitas, quia ante districti iudicis oculos caeteris virtutibus praeeminet, quasi per magni meriti colorem candet. Sunt namque nonnulli qui lamenta habent, sed humilitatem non habent, quia afflicti plangunt, sed tamen in ipsis fletibus vel contra proximorum vitam superbiunt, vel contra ordinationem conditoris eriguntur. Hi nimirum aquas habent, sed nivis aquas non habent, et mundi esse nequeunt, quia humilitatis fletibus minime lavantur. Aquis autem nivis a culpa se laverat qui confidenter dicebat: Cor contritum et humiliatum Deus non spernit . Qui enim lamentis affliguntur, sed murmurando rebelles sunt, mentem quidem conterunt, sed humiliari contemnunt. Quamvis aquae nivis intelligi et aliter possunt. Aqua enim fontis et fluminis ex terra oritur, aqua vero nivis ex aere proruit. Et sunt plerique qui per orationum lamenta se cruciant, sed tamen totis lamentorum laboribus ad sola terrena desideria exsudant; compunguntur in precibus, sed felicitatis transitoriae gaudia exquirunt. Hos itaque nivis aqua non abluit, quia eorum fletus ab imis venit. Quasi enim ex terrae aqua perfusi sunt, qui pro terrenis bonis in precibus compunguntur. Qui vero idcirco plorant, quoniam praemia superna desiderant, aqua nivis hos diluit, quia coelestis compunctio infundit. Nam cum perennem patriam per lamenta appetunt, eiusque accensi desideriis plangunt, a summis accipiunt unde mundentur. Per manus autem quid aliud quam opera designantur? Unde quibusdam per prophetam dicitur: Manus vestrae sanguine plenae sunt ; id est, opera crudelitate.