monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, 34, 4
Sed post haec valde scrupulosum cordi se obiicit quod subiungit: Sciens quod non parceres delinquenti. Si enim delinquenti non parcitur, quis ab aeterna morte eripitur, cum a delicto mundus nemo reperitur? An poenitenti parcit et delinquenti non parcit? Quia cum delicta plangimus, nequaquam iam delinquentes sumus. Sed quid quod Petrus cum negat respicitur, et Redemptoris negati respectu ad lacrymas vocatur? Quid quod Paulus cum Redemptoris nomen in terra conaretur exstinguere, eius verba de coelo meruit audire? Sed tamen culpa in utroque punita est, quia et de Petro, teste Evangelio, scriptum est: Recordatus Petrus verbi Iesu, egressus foras, flevit amare . Et de Paulo haec eadem, quae hunc vocavit, Veritas dicit: Ego ostendam ei quanta eum oporteat pro nomine meo pati . Delinquenti ergo Dominus nequaquam parcit, quia delictum sine ultione non deserit. Aut enim ipse hoc homo in se poenitens punit, aut hoc Deus cum homine vindicans percutit. Nequaquam igitur peccato parcitur, quia nullatenus sine vindicta laxatur Sic David audire post confessionem meruit: Dominus transtulit peccatum tuum . Et tamen multis post cruciatibus afflictus ac fugiens, reatum culpae quam perpetraverat exsolvit. Sic nos salutis unda a culpa primi parentis absolvimur; sed tamen, reatum eiusdem culpae diluentes, absoluti quoque adhuc carnaliter obimus. Bene ergo dicitur: Sciens quod non parceres delinquenti, quia delicta nostra sive per nos, sive per semetipsum resecat, etiam cum relaxat. Ab electis enim suis iniquitatum maculas studet temporali afflictione tergere, quas in eis in perpetuum non vult videre. Sed saepe mens dum plus iusto trepidat, dum pavore quatitur, dum sinistris suspicionibus urgetur, taedet hanc vivere, quae se ad vitam vel per labores ambigit pervenire. Unde et subsequenter adiungitur: