monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.293 > bnf9389.331 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, 34, 3
Duo quippe sunt quae in bonis operibus necesse est ut studiose formidentur, desidia videlicet et fraus. Unde et per prophetam apud vetustam translationem dicitur: Maledictus omnis qui facit opus Dei fraudulenter et desidiose . Sed sciendum magnopere est, quia desidia per torporem nascitur, fraus per privatam dilectionem. Illam namque minor Dei amor exaggerat, hanc autem male mentem possidens proprius amor creat. Fraudem quippe in Dei opere perpetrat quisquis, semetipsum inordinate diligens, per hoc quod recte egerit, ad remunerationis transitoria bona festinat. Sciendum quoque est quod tribus modis fraus ipsa committitur, quia per hanc procul dubio aut tacita cordis humani gratia, aut favoris aura, aut res quaelibet exterior desideratur. Quo contra recte de iusto per prophetam dicitur: Beatus qui excutit manus suas ab omni munere . Quia enim non solum fraus in acceptione pecuniae est, munus procul dubio unum non est. Tres vero sunt acceptiones munerum, ad quas ex fraude festinatur. Munus namque a corde est captata gratia a cogitatione. Munus ab ore est gloria per favorem. Munus ex manu est praemium per dationem. Sed iustus quisque ab omni munere manus excutit, quia in eo quod recte agit, nec ab humano corde inanem gloriam, nec ab ore laudem, nec a manu recipere dationem quaerit. Solus ergo in Dei opere fraudem non facit, qui cum ad studia bonae actionis invigilat, nec ad corporalis rei praemia, nec ad laudis verba, nec ad humani iudicii gratiam anhelat. Ipsa igitur bona nostra, quia insidiantis culpae evadere gladium nequeunt, nisi sollicito quotidie timore muniantur, per sanctum virum nunc recte dicitur: Verebar omnia opera mea. Ac si humili confessione diceretur: Quae aperte egerim video, sed quid in his latenter pertulerim ignoro. . Saepe enim bona nostra latrocinanti fraude depereunt, quia rectis se nostris actibus concupiscentiae terrenae subiungunt. Saepe desidia interveniente deficiunt, quia a fervore quo coepta sunt frigescente amore tabefiunt. Quia ergo culpae subreptio vel in ipso virtutis actu vix vincitur, quid ad securitatem superest, nisi ut studiose semper et in virtute timeatur?