monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, 34, 2
Quae beatus Iob opera exercuit, sacrae huius historiae textus ostendit. Holocaustis quippe multiplicibus auctorem placare studuit, quia iuxta filiorum numerum, ut scriptum est, consurgens diluculo, offerebat holocausta per singulos; eosque non solum ab immundis actibus, sed a prava quoque cogitatione mundabat. De quo, Scriptura teste, perhibetur: Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis . Affectum ergo compassionis exercuit, quia ipse de se amicorum quaestionibus exactus dicit: Flebam quondam super eum qui afflictus erat . Ministerium pietatis impendit, qui ait: Oculus fui caeco, et pes claudo . Castitatis munditiam in corde custodivit, qui obtestando se aperit, dicens: Si deceptum est cor meum super mulierem . Humilitatis culmen medullitus tenuit, qui dicit: Si contempsi iudicium subire cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me . Beneficia largitatis impendit, qui ait: Si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea . Et rursum: Si non benedixerunt mihi latera eius, et de velleribus ovium mearum calefactus est . Gratiam hospitalitatis exhibuit, qui dicit: Foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit . Et inter haec ad virtutum cumulum per excellentiorem viam charitatis, et inimicos dilexit, qui ait: Si gavisus sum ad ruinam eius qui me oderat . Et rursum: Non enim dedi ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam eius . Quid ergo vir sanctus sua opera verebatur, qui illa semper exhibuit, ex quibus placari Deus erga iniquitates solet? Quid ergo est quod, mira opera faciens, haec ipsa etiam veretur pavens, cum dicit: Verebar omnia opera mea, nisi quod in sancti viri actibus verbisque colligimus, ut si placere Deo veraciter cupimus, postquam perversa subigimus, ipsa in nobis etiam bene gesta timeamus?