monumenta.ch > Hieronymus > Leviticus, 4 > 33 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, 33, 4
Sed cum haec ante mentis oculos continua cogitatione revolvimus, duris taciti quaestionibus urgemur, cur omnipotens Deus condidit quem periturum esse praescivit? cur is qui summe potens et summe bonus est nequaquam voluit hominem talem facere qui perire non posset? Cum vero haec tacita mens interrogat, pavet ne ipso interrogationis ausu in superbiam erumpat, seque humiliter comprimit, et cogitationes restringit. Sed eo gravius affligitur, quo inter mala quae sustinet etiam de conditionis suae abscondito intellectu cruciatur. Unde hic quoque apte subiungitur: Cum dixero, Nequaquam ita loquar, commuto faciem meam, et dolore torqueor. Nequaquam quippe ita nos debere loqui dicimus cum, nostrae infirmitatis modum ex inquisitione transeuntes, nosmetipsos pavore reprehendimus, et supernae reverentiae consideratione refrenamus. In qua refrenatione scilicet mentis nostrae facies commutatur, quia quae prius non capiens audenter summa requirebat, infirmitatem suam postmodum agnoscens, venerari inchoat quod ignorat. Sed in ipsa commutatione dolor est, quia valde affligitur, quoniam primae culpae merito ad intelligenda ea quae de ipsa sunt caecatur. Quae patitur, iusta esse considerat; pavet, ne in dolore per licentiam locutionis excedat; ori silentium indicit, sed excitatus dolor eo ipso quo restringitur augetur. Dicat ergo: Cum dixero, Nequaquam ita loquar, commuto faciem meam, et dolore torqueor, quia tunc gravius plerumque affligimur, cum quasi per consolationis studium afflictionis nostrae nobis conamur mala levigare. Sed quisquis, iam subtiliter parentis primi damnatione propagata, humani generis damna considerat, superest ut his adiungere propria metuat. Unde vir sanctus postquam communia intulit, repente specialia subiungit, dicens: