monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, 33, 3
50. CAP. IX, Sicut saepe iam diximus, sic primus homo conditus fuit, ut per augmenta temporum tendi posset eius vita tantummodo, non evolvi. Sed quia sponte ad culpam decidit, quo attigit vetitum, pertulit decursum, quem nunc homo praesentis vitae desiderio oppressus indesinenter et tolerat et optat. Ne enim finiatur, vivere appetit, sed per augmenta vitae quotidie ad finem tendit. Nec deprehendit valde temporum incrementa quam nulla sint, nisi cum repente transacta fiunt quae venientia longa videbantur. Vir igitur sanctus statum suae conditionis aspiciat, et ex humani generis voce damna decursus ingemiscat, dicens: Dies mei velociores fuerunt cursore; fugerunt, et non viderunt bonum. Ac si aperte dicat: Ad hoc homo conditus fuit, ut bonum, quod Deus est, videre potuisset; sed qui stare ad lucem noluit, fugiendo oculos amisit, quia quo per culpam coepit ad ima decurrere, eo caecitatem pertulit, ne intimum lumen videret. De quibus adhuc diebus apte subiungitur: Pertransierunt quasi naves poma portantes. Naves cum poma portant, fructus terrae videlicet per fluctus ferunt. Terra vero hominis paradisus exstitit, quae hunc inconcussum tenere potuit, si per innocentiam stare voluisset. Sed quia ad mutabilitatis undas per culpam cecidit, ad praesentis vitae maria post terram venit. Poma etiam terrae huius fuerunt mandati sermo, concessa possibilitas operis, naturae indita intelligentia conditoris. Sed haec poma quae edere in terra renuimus, per maria portamus, quia concessa bona tot munerum inconcussi custodire in paradiso noluimus, et servare nunc in tentationibus conamur. Tendentes ad terminum, aura vitae praesentis impellimur, mutabilitatis nostrae fluctu fatigamur. Sed quia per crucis mysterium ad ingenita naturae bona restringimur, quasi per lignum poma portamus. Quod tamen intelligi et aliter potest. Naves etenim cum poma portant, suavitatem odoris habent, sed gravitatem ponderis non habent. Et humanum genus paradisi gaudiis expulsum vim contemplationis perdidit, robur conditae fortitudinis amisit; cumque ad superna repetenda se erigit, fragrat quidem odore memoriae, sed digne non exerit pondus vitae. Pomorum ergo odoribus repletur, et tamen huc illucque leviter mentis nostrae navis impellitur, quia et paradisi celsitudinem cum odoris recordatione meminimus, et importunos tentationum fluctus ex carne toleramus. Unde et apte subiungitur: Sicut aquila volans ad escam. Aquila etenim alto valde volatu suspenditur, et adnisu praepeti ad aethera libratur; sed per appetitum ventris terras expetit, seseque a sublimibus repente deorsum fundit. Sic sic humanum genus in parente primo ad ima de sublimibus corruit, quod nimirum conditionis suae dignitas in rationis celsitudine quasi in aeris libertate suspenderat; sed quia, contra praeceptum, cibum vetitum contigit, per ventris concupiscentiam ad terras venit; et quasi post volatum carnibus pascitur, quia illa libera contemplationis inspiracula perdidit, et deorsum corporeis voluptatibus laetatur. Sicut ergo aquila volans ad escam, dies nostri velociter transeunt, quia quo ima petimus, eo subsistere in vita prohibemur.