monumenta.ch > Hieronymus > csg48.57 > csg51.3 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, 33, 2
Plebs quippe Iudaica loqui ut prius noluit, quae eum quem praedixerat negavit. Sed commutata facie dolore torquetur, quia dum interni sui hominis aspectum, quo agnosci a conditore potuerat, foeditate perfidiae polluit, a praesentibus malis incipiens, sub aeterna se ultione damnavit. Quasi enim commutata facie, ab auctore non cognoscitur, quae perdita bonae conscientiae fide reprobatur. Sed nimirum restat ut suppliciorum dolor torqueat, quam suus non cognoscens conditor ignorat. Quia igitur haec sub Redemptoris nostri significatione transcurrimus, nunc moraliter discutiendo replicemus.