monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, 30, 4
Hi qui poma deferentes maria transmeant, ipsi quidem fructuum odore perfruuntur, sed eorumdem fructuum aliis cibos ferunt. Quid igitur antiqui patres nisi naves poma portantes exstiterunt? Qui divinae incarnationis mysterium prophetantes, ipsi quidem spei odore potiti sunt, sed nobis fructum de eiusdem spei perfectione detulerunt. Quod enim illi exspectando odorati sunt, hoc nos cernendo et percipiendo satiamur. Unde et Redemptor isdem discipulis dicit: Alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis . Quorum videlicet dies comparantur navibus, quia decurrunt; et recte poma portantibus, quia electos omnes quos ante Redemptoris praesentiam gestaverunt, per prophetiae valuerunt spiritum exspectatione refovere, non autem manifesta exhibitione reficere. Vel certe quia naves cum poma portant, haec paleis admiscent, ut ad terras illaesa perducant, recte patrum praecedentium dies describuntur navibus poma portantibus similes, quia antiquorum dicta in eo quod mysteria spiritalis vitae denuntiant, per interfusam haec historiae stipulam servant, et opertum nobis fructum Spiritus deferunt cum carnalia loquuntur. Saepe namque dum quaedam narrant propria, ad Divinitatis elevantur arcana. Qui crebro etiam cum altitudinem Divinitatis aspiciunt, ad incarnationis eius mysterium repente funduntur. Unde adhuc apte subiungitur: