monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, 30, 2
Cursoris quippe officium est secutura nuntiare. Omnes igitur electi, qui ante adventum Redemptoris orti sunt, quia hunc aut vivendo tantummodo, aut etiam loquendo nuntiarunt, quasi in mundo quidam cursores fuerunt. Sed quia ante praestolatum redemptionis tempus se subtrahi praevident, transire se cursore velocius dolent; diesque suos esse breves ingemiscunt, quia usque ad videndam Redemptoris lucem minime tenduntur. Unde apte dicitur: Fugerunt, et non viderunt bonum. Omnia quae creata sunt bona sunt, Moyse attestante, qui ait: Vidit Deus cuncta quae fecerat, et ecce bona valde . Sed hoc solum bonum principaliter bonum est, per quod haec omnia bona sunt, quae bona non principaliter existunt. De quo bono Veritas per Evangelium dicit: Nemo bonus nisi solus Deus . Quia igitur antiquorum patrum prius dies finiti sunt quam mundo Deus in carne monstraretur, recte de eisdem diebus dicitur: Fugerunt, et non viderunt bonum. Ac si aperte diceretur: Ante exspectatum tempus elapsi sunt, quia ad Redemptoris praesentiam pervenire nequiverunt. Unde adhuc subditur: CAPUT XXXI.