monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, 29, 2
Ac si aperte diceretur: Quis unquam impius esse putandus est, si ille populus, qui ipsam pietatem persecutus est, impius non est? Sed considerata vir sanctus Iudaicae plebis perfidia, ad semetipsum mentis oculos revocat; dolet quod videre nequeat quem amat; moerore afficitur, quia ex praesenti mundo ante subtrahitur quam salus mundi reveletur. Unde et subdit: