monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, 27, 3
Sed ecce quasi humilitati renititur, quod protinus subinfertur: Et non de poenis innocentum rideat. Quod tamen valde humillimum sine difficultate cognoscimus, si humili hoc mente pensamus. Cunctis etenim liquet quod omne desiderium poena est cum differtur, Salomone quoque attestante, qui ait: Spes quae differtur affligit animam . Ridere autem Dei est humanae nolle afflictioni misereri. Unde per Salomonem rursum Dominus reprobis in culpa durantibus dicit: Ego quoque in interitu vestro ridebo ; id est, afflictioni vestrae nulla pietate compatiar. Ante Redemptoris igitur adventum poenam suam electi omnes habuerunt, quia, aestuante desiderio, incarnationis eius mysterium videre cupierunt, ipso attestante, qui ait: Multi, dico vobis, iusti et prophetae voluerunt videre quae videtis, et non viderunt . Poenae itaque innocentum sunt desideria iustorum. Quousque ergo electorum suorum vota Dominus non compatiens distulit, quid aliud quam poenas innocentum risit? Itaque vir sanctus, venturi Redemptoris dona considerans, et votorum suorum dilationem graviter tolerans, dicat: Si flagellat, occidat semel, et non de poenis innocentum rideat. Ac si aperte exoret, dicens: Quia vita nostra quotidie flagello vindictae pro culpa atteritur, ille iam veniat qui pro nobis semel sine culpa moriatur, ut de innocentum poenis Deus ultra non rideat, si ipse carne passibilis apparet in cuius se desideriis mens nostra castigat.