monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, 27, 2
Quis haec non per superbiam prolata crederet, nisi sententiam iudicis audiret, qui ait: Non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Iob ? Restat ergo ut nullus auctoris verba reprehendere audeat, quae constat quia iudex laudat. Sed tanto in intimis suis cautius subtiliusque rimanda sunt, quanto durius foras sonant. Vir etenim sanctus humani generis damna considerans, unde quo venerint pensans; quod homo, pollicente adversario, boni malique scientiam appetens scire, perdidit etiam semetipsum, ita ut veraciter dicat: Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea; quod post expulsionis poenam flagella quoque corruptionis sustinet, et adhuc ad carnis, vel certe ad mentis interitum etiam post tormentum tendit, ut recte dicat: Et innocentem et impium ipse consumit; Mediatoris contra haec gratiam requirit, dicens: Si flagellat, occidat semel. Nos enim quia et a Deo mente recessimus, et carne ad pulverem redimus, poena duplae mortis astringimur. Sed venit ad nos qui pro nobis sola carne moreretur, qui simplam suam duplae nostrae coniungeret, et nos ab utraque morte liberaret. De qua per Paulum dicitur: Quod autem mortuus est peccato, mortuus est semel . Damna ergo vir sanctus nostrae corruptionis aspiciat, et unam, quae duas nostras destruat, mortem Mediatoris quaerat, atque hanc desiderans dicat: Si flagellat, occidat semel.