monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, 25, 4
Saepe dum nosmetipsos plus iusto discutimus, de ipso discretionis studio indiscretius erramus; et mentis nostrae acies quo plus cernere nititur, obscuratur, quia et qui importune solis radios aspicit, tenebrescit; et inde nihil videre compellitur, unde videre amplius conatur. Quia igitur ab inquisitione nostra torpentes nos omnino nescimus, aut si subtili nos discussione requirimus, plerumque inter vitia virtutesque caligamus, recte nunc dicitur: Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea. Ac si aperte diceretur: Conditoris contra me iudicia qua temeritate redarguo, qui ipsum me ex infirmitatis caligine ignoro? Unde bene per prophetam dicitur: Dedit abyssus vocem suam ab altitudine phantasiae suae . Abyssus quippe phantasiae altitudinem portat cum humanus animus, immensa cogitatione caliginosus, semetipsum etiam discutiendo non penetrat. Sed ab hac altitudine vocem dare est, quia dum se deprehendere non potest, cogitur in admirationem consurgere, ut eo perscrutari non audeat quod super ipsum est, quo, incomprehensibilitatem suam ipse cogitans, non valet invenire quod est. Sed iustorum corda, quia ad perfectum se examinare nequeunt, aegre hoc exsilium caecitatis ferunt. Unde et subditur, Et taedebit me vitae meae. Taedet iustum vivere, quia et operando vitam non desinit quaerere, et tamen eiusdem vitae suae meritum non valet invenire. Libram quippe examinis a sinu intimae aequitatis trahit; et inde in se erga effectum inventionis deficit, unde super se raptus ad vim inquisitionis excrescit. Sed est consolatio nostrae caliginis reducta ad animum iusta et incomprehensibilis potentia conditoris, quae et iniquos sine ultione non deserit, et rectorum iustitiam incomprehensibilitatis immensitate transcendit. Unde et apte subiungitur: