monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, 25, 3
Saepe se fidelem sibi nec ipsa cogitatio exhibet, quia aliud ante oculos mentis versat, et longe ad aliud ex intentione festinat. Nam plerumque nonnulli terrena praemia appetunt, et iustitiam defendunt, seque innocentes aestimant, et esse defensores rectitudinis exsultant. Quibus si spes nummi subtrahitur, a defensione protinus iustitiae cessatur; et tamen defensores se iustitiae cogitant, sibique se rectos asserunt, qui nequaquam rectitudinem, sed nummos quaerunt. Quos contra bene per Moysen dicitur: Iuste quod iustum est exsequeris . Iniuste quippe quod iustum est exsequitur, qui ad defensionem iustitiae non virtutis aemulatione, sed amore praemii temporalis excitatur. Iniuste quod iustum est exsequitur, qui ipsam quam praetendit iustitiam venundare minime veretur. Iuste ergo iustum exsequi est in assertionem iustitiae eamdem ipsam iustitiam quaerere. Saepe recta agimus, et nequaquam praemia, nequaquam laudes ab hominibus exspectamus; sed tamen mens, in sui fiduciam erecta, his a quibus nihil expetit placere contemnit, eorum iudicia despicit, seque male liberam per abrupta elationis rapit; et inde sub vitio peius obruitur, unde, quasi devictis vitiis, nullis se appetitionibus subiacere gloriatur.