monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, 25, 2
Utilitas et incommodum ignorantiae nostrae. Plerumque si scimus bona quae agimus, ad elationem ducimur; si nescimus, minime servamus. Quis enim aut de virtutis suae conscientia non quantulumcunque superbiat? Aut quis rursum bonum in se custodiat quod ignorat; sed contra utraque quid superest, nisi ut recta quae agimus sciendo nesciamus, ut haec et recta aestimemus, et minima, quatenus et ad custodiam sensificet animum scientia rectitudinis, et in tumorem non elevet aestimatio minorationis? Sed sunt nonnulla quae sciri a nobis facile nequeunt, etiam cum geruntur. Nam saepe recto studio contra delinquentium culpas accendimur; et cum ultra aequitatis metas per iram rapimur, hoc zelum iustae districtionis aestimamus. Saepe officium praedicationis assumimus, ut per hoc fraternae utilitati serviamus; sed nisi placeamus cui loquimur, nequaquam libenter accipitur quod praedicamus. Cumque placere mens utiliter studet, ad amorem laudis propriae turpiter defluit; et quae a captivitate vitiorum alias curabat eruere, ipsa suis favoribus incipit capta servire. Quasi latrunculus quippe est appetitus laudis humanae, qui recto itinere gradientibus ex latere iungitur, ut ex occultis educto gladio gradientium vita trucidetur. Cumque propositae utilitatis intentio ad studia privata deducitur, horrendo modo unum idemque opus culpa peragit, quod virtus inchoavit. Saepe et ab ipsis exordiis aliud cogitatio expetit, aliud actio ostendit.