monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, 39, 4
Generatio itaque pristina interroganda proponitur, ut transire tempus vitae praesentis sicut umbra monstretur; quia videlicet si ea quae erant, et iam transacta sunt, ad memoriam reducimus, patenter agnoscimus quam celeriter hoc quoque fugiat quod tenemus. Saepe vero haeretici eosdem nobiscum patres, quos veneramur laudant, sed intellectu depravato, ipsis nos eorum laudibus impugnant. Unde et adhuc subditur: