monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, 36, 3
Sed quia amicos beati Iob haereticorum tenere speciem diximus, libet ut paucis quomodo Baldad verba haereticorum subreptionibus congruant demonstremus. Hi quippe dum sanctam Ecclesiam temporali corripi animadversione conspiciunt in semetipsis, audacius in iactantiam perversae praedicationis intumescunt; et superni examinis rectitudinem praetendentes, prosperari se ex meritis asserunt, illam vero affligi dignis retributionibus attestantur, et verbis blandientibus subreptionis aditum protinus inter dolores quaerunt, atque aliorum vitam, exprobratis aliorum mortibus, feriunt, ac si illi iam iuste defuncti sint qui de Deo credere digna noluerunt. Unde Baldad Suhites, postquam divinam iustitiam protulit, illico adiungit: