monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, 36, 2
Pravi doctrinae laudem aucupantur. Iustitiam Dei laudant ubi eis bene est, ubi male damnant. Haec beatus Iob nec loquens negaverat, nec reticens ignorabat. Sed procaces quique, ut diximus, etiam nota iactanter proferunt, ut loquendo docti videantur: contemnunt moderate conticescere, ne credantur ex imperitia tacuisse. Sciendum vero est quia tunc divinae iustitiae rectitudinem laudant, cum se ad gaudium incolumitas sublevat, et alios flagella castigant; cum se conspiciunt rerum prosperitate perfrui, alios adversitate fatigari. Nam dum perverse agunt, sed tamen se rectos arbitrantur, hoc quod sibi prospera suppetunt, deberi suis meritis credunt; eoque colligunt quod Deus iniuste non iudicat, quo quasi iustos se adversitas nulla contristat. Sed si eorum vitam quamlibet breviter vis supernae correptionis attigerit, pulsati protinus consilium divini examinis increpant, quod paulo ante incolumes admirando praeferebant, iustumque esse iudicium, quod suis moribus adversatur, negant, de divina aequitate disputant, ad resultationis verba prosiliunt, et correpti quia deliquerint, gravius delinquunt. Unde bene etiam per Psalmistam contra peccatoris confessionem dicitur: Confitebitur tibi, cum bene feceris ei . Despecta quippe vox confessionis est, quam format iucunditas prosperitatis. Sola autem confessio habet magni meritum ponderis, quam a veritate rectitudinis nequaquam separat vis doloris, quam usque ad iudicium vocis exacuit adversitas testis cordis. Non ergo mirum quod Baldad divinam iustitiam laudat, qui nihil adversi ab eadem iustitia tolerat.