monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, 11, 4
Reproborum mens erga dies vitae praesentis tanto amore constringitur, ut sic semper hic appetant vivere, quatenus, si valeant, vivendi cursum desiderent nunquam finire. Cogitare quippe ventura despiciunt, spem totam in rebus transeuntibus ponunt, habere nulla nisi quae praetereunt concupiscunt. Cumque nimis transeuntia cogitant, et mansura nullatenus sperant, sic caecitate insensibili cordis oculus clauditur, ut aeternae luci nullatenus intendatur. Unde fit ut saepe iam corpus molestia quatiat, et vicina mors virtutem vitalis spiritus incidat, nec tamen curare quae mundi sunt desinant. Iamque eos ultor ad iudicium pertrahit; et tamen ipsi, ordinatione sollicita rebus transeuntibus occupati, nihil aliud cogitant nisi in hoc mundo adhuc qualiter vivant. Relinquendo omnia quasi possidendo disponunt, quia spes vivendi non frangitur, etiam cum vita terminatur. Iam ad iudicium trahuntur per sententiam, et tamen adhuc habendis rebus inhaerent per curam. Dura etenim mente abesse mors longe creditur, etiam cum sentitur. Sicque a carne anima solvitur, ut erga praesentia immoderato amore se retinens, dum ad aeternum supplicium ducitur, hoc ipsum quoque nesciat quo ducitur; et deserens quae amare cum termino noluit, repente sine termino invenit quae nunquam praevidit. At contra rectorum mens ad aeternitatis intentionem tenditur, etiam cum praesens eam feliciter vita comitatur. Magna carnis salute utitur, nec tamen eius fiducia animus retardatur. Nullum adhuc mortis articulum erumpit, et quasi praesentem hanc quotidie conspicit. Quia enim vita indesinenter labitur, spes ei vivendi funditus amputatur. Bene ergo de diebus praetereuntibus dicitur: Consumpti sunt absque ulla spe. Ac si aperte diceretur: Mentis fiduciam in praesenti vita non posui, quia omne quod praeterit calcando desperavi. Unde et mox apte subditur: