monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, 10, 8
Pensandum vero est quod carnales mentes idcirco praesentia diligunt, quia vita carnis quam fugitiva sit minime perpendunt. Nam si velocitatem transitus eius aspicerent, hanc etiam prosperantem minime amarent. Sancta autem Ecclesia in electis suis quotidie quantus sit rebus exterioribus cursus conspicit, et idcirco in intimis pedem sollicitae intentionis figit. Unde et apte subditur: