monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, 10, 7
Unde et apte simul de utrisque subiungitur: Cutis mea aruit, et contracta est. In sanctae quippe Ecclesiae corpore hi qui solis exterioribus curis inserviunt, congrue cutis vocantur. Quae nimirum cutis arescendo attrahitur, quia mentes carnalium, dum praesentia diligunt, et quasi iuxta posita concupiscunt, ad futura tendi per longanimitatem nolunt. Qui dum internae spei pinguedinem negligunt, ut attrahantur arefiunt, quia si eorum corda desperatio non siccaret, nequaquam aestus haec pusillanimitatis attraheret. Hanc namque attractionem Psalmista formidaverat cum, siccitatem mentis metuens, dicebat: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea . Adeps quippe pinguedinis animam replet, cum hanc contra praesentium desideriorum aestum supernae spei infusio refovet. Cutis ergo arescens attrahitur cum cor rebus exterioribus deditum, atque ex desperatione siccatum, in auctoris sui amorem non tenditur, sed in semetipso, ut ita dixerim, rugosa cogitatione replicatur.