monumenta.ch > Hieronymus > bnf11947.91 r > csg48.366 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, 10, 6
Quod tamen si ex voce Ecclesiae universalis accipimus, aliquando hanc procul dubio carnis putredine, aliquando autem gravari sordibus pulveris invenimus. Multi quippe in ea sunt qui, dum amori carnis inserviunt, fetore luxuriae computrescunt. Et sunt nonnulli qui a voluptate quidem carnis abstinent, sed tamen tota mente in terrenis actibus iacent. Dicat ergo sancta Ecclesia unius membri sui vocibus, dicat quid de utroque genere hominum tolerat: Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris. Ac si aperte insinuet, dicens: Sunt plerique qui mihi per fidem membra sunt, sed tamen sana vel munda per actionem non sunt, quia aut, victi desideriis turpibus, ad corruptionis putredinem defluunt, aut, terrenis actibus dediti, pulvere consperguntur. In illis enim quos lubricos tolero carnem videlicet putrescentem gemo, in istis autem quos terram quaerentes patior quid aliud quam foedatam pulvere porto?