monumenta.ch > Hieronymus > csg51.250 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, 10, 5
Quantalibet autem contra corruptionem suam virtute contenderint, habere integram salutem nequeunt, quousque dies praesentis vitae finiatur. Unde et subditur: Et replebor doloribus usque ad tenebras. Modo namque adversa irruunt: modo ipsa quoque prospera, callida hilaritate blandiuntur. Modo surgentia vitia bellum carnis excitant, modo devicta animum ad elationem vocant. Bonorum igitur vita usque ad tenebras doloribus repletur, quia quousque tempus corruptionis agitur, interna externaque afflictione concutitur, et salutis securitatem non invenit, nisi cum diem funditus tentationis relinquit. Unde bene et haec eadem dolorum causa protinus subinfertur, cum dicitur: Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris. Ut enim paulo superius diximus, soliditatem ingenitam voluntarie homo deseruit, et sese in corruptionis voraginem mersit; unde nunc vel per immunda opera labitur, vel per cogitationes illicitas foedatur. Ut enim ita dixerim, culpae suae poenaliter subdita, ipsa iam natura nostra facta est extra naturam; et remissa usque ad perversa opera ducitur, restricta autem perversorum operum importuna cogitatione fuscatur. Per expletionem ergo actionis illicitae carnem putredo afficit, per levitatem vero cogitationis improbae quasi ante oculos pulvis surgit. Consentiendo vitiis putredine atterimur, vitiorum vero imagines in corde tolerando sordibus pulveris foedamur. Ait ergo: Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris. Ac si aperte diceret: Carnalem vitam, quam patior, aut tabes lubricae operationis polluit, aut ex vitiorum memoria caligo miserae cogitationis premit.