monumenta.ch > Gregorius Magnus > 11 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, 10, 2
Sed haec subtilius congruentiusque disserimus, si ad praemissae expositionis ordinem redeamus. Somno namque torpor otii, surrectione autem exercitatio actionis exprimitur. Vesperae quoque nomine, quia somno congruit, rursus otii desiderium figuratur. Sancta vero Ecclesia quousque vitam corruptionis ducit, flere mutabilitatis suae damna non desinit. Ad hoc namque homo conditus fuerat, ut, stante mente, in arcem se contemplationis erigeret, et nulla hunc corruptio a conditoris sui amore declinaret. Sed in eo quod ab ingenita standi soliditate voluntatis pedem ad culpam movit, a dilectione conditoris in semetipsum protinus cecidit. Amorem vero Dei, veram scilicet stationis arcem deserens, nec in se consistere potuit, quia, lubricae mutabilitatis impulsu, infra se per corruptionem proruens, etiam a semetipso dissensit. Qui nunc, quia conditionis suae soliditate non figitur, alternantis semper desiderii motu variatur, ut et quietus actionem desideret, et occupatus ad otium anhelet. Quia enim fixa mens stare cum potuit noluit, stare iam non valet etiam cum volet. Conditoris quippe sui contemplationem deserens, salutis suae fortitudinem perdidit, et quolibet posita, semper aegra alium locum quaerit. Varietatem ergo humanae mentis exprimens, dicat: Si dormiero, dicam: Quando surgam? et rursum exspectabo vesperam. Ac si aperte diceret: Nihil perceptum menti sufficit, quia ipsum qui vere sufficere potuit amisit. In somno namque surrectionem desidero, in surrectione vesperam exspecto, quia et quietus exercitium actionis appeto, et exercitatus otium quietis quaero.