monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, 6, 5
Quia autem paulo superius hoc esse tentationem quod militiam diximus, sciendum summopere est quod quiddam nobis appellatione militiae amplius quam nomine tentationis innuitur. Hoc namque nostro intellectui expressione militiae augetur, quod nimirum per militiam ad finem quotidie tenditur; cumque per ordinem militiae locus crescit, tota simul hominum militia deficit. Militia ergo est vita hominis super terram, quia et, sicut superius diximus , unusquisque dum quotidie ad vitae terminum per temporum augmenta tendit, augendo vitam, vivere desinit. Dies quippe exspectat ut veniant; sed cum ad augmentum vitae veniunt, iam ab augmento vitae subtrahuntur, quia et itinerantis gressus dum in anteriora proficit, quod restat iter decrescit. Vita ergo nostra militia est, quae quo ad augmentum ducitur, eo ut non sit finitur. Bene igitur dicitur: Militia est vita hominis super terram, quia dum per spatia temporum crescere appetit, ab eodem spatio, quod perdendo colligit, crescendo pertransit. Unde apte quoque ipse militiae cursus exprimitur, cum protinus subinfertur: