monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, 6, 4
Bene ergo dicitur: Tentatio est vita hominis super terram, quando ibi quoque reatum descensionis invenit, ubi se provectum comprehendere ascensionis putavit; et inde mens confunditur, unde surgere a confusione nitebatur, ut per hoc ad semetipsam diverberata redeat, per quod semetipsam iam collecta et coadunata transibat. Iste, ab eruditione divinae legis alienus, ignorantia sua deprimitur, ne quid obtinendae salutis operetur. Ille divinae legis scientia praeditus, dum sibi prae caeteris gaudet intellectum suppetere, quia privato gaudio exsultat, percepti intellectus in se munera dissipat; et inde in iudicio caeteris deterior exhibetur, unde clarior caeteris ad tempus ostenditur. Hunc quia virtutum dona non sublevant, etiam viam simplicem rectitudinis declinat; et velut extraneum se a coelesti munere deputans, quasi eo securius prava agit, quo superni doni sublimia munera non percepit. Illum prophetiae spiritus replet, ad praescientiam sublevat, eique ventura quaeque iam praesentia ostentat. Sed dum saepe et in multis super semetipsum tollitur, ut futura veraciter contempletur, mens, in sui confidentiam deducta, eum qui haberi semper non potest semper sibi adesse prophetiae spiritum aestimat; cumque omne quod senserit prophetiam putat, quia sibi hanc et cum non habet tribuit, et in quantum habere potuit amittit. Sicque fit ut inde post aliorum merita tristis redeat, unde aestimatione omnium laetus praeibat. Tentatio est ergo vita hominis super terram, quae aut aliena a virtutibus ad coeleste praemium surgere non valet, aut ditata donis spiritalibus aliquando deterius ex occasione virtutum ruit.