monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, 6, 3
Sic itaque humana vita tentatio est, ut etsi iam ab iniquitatis perpetratione compescitur, in ipsis tamen bonis operibus, modo malorum memoria, modo seductionis caligine, modo intentionis suae interruptione fuscetur. Alius namque a luxuria carnem iam refrenat, sed tamen adhuc luxuriae phantasmata tolerat, quia quae volens fecit, horum invitus meminit, et poenam sustinet, quod voluptatem putavit. Quia vero ad devictam culpam retrahi metuit, ventrem mirae abstinentiae vigore restringit, vultusque ex abstinentia pallescit; cumque in facie pallor aspicitur, reverenda ab hominibus vita laudatur; moxque inanis gloria ad abstinentis animum cum verbis favoris venit, quam concussa mens dum subiicere non valet, eum per quem venerat tergere a facie pallorem quaerit; sicque fit ut, infirmitatis nexibus ligata, aut pallorem abstinentiae fugiens, iterum per alimenta subdi luxuriae metuat, aut, impulsum luxuriae per abstinentiam superans, pallorem suum inani gloriae militare pertimescat. Alius, lapsum superbiae superans, toto iam desiderio statum humilitatis apprehendit; cumque superbientes quosdam usque ad oppressionem innocentium erumpere conspicit, zeli excitatione succensus, postponere aliquatenus cogitur quod decrevit, vim rectitudinis exerit, pravisque non mansuetudine, sed auctoritate contradicit. Unde plerumque fit ut aut humilitatis studio zelum rectitudinis deserat, aut rursum zelo rectitudinis turbet humilitatis studium quod tenebat. Cumque servari simul et zeli auctoritas, et propositionis humilitas vix possit, sibimetipsi homo ex perturbatione incognitus redditur, ita ut vehementer ambigat, ne apud seductum animum aut superbia se auctoritatem zeli insinuet, aut torpor pavidus humilitatem fingat. Alius, quanta sit fallaciae culpa considerans, munire se arce veritatis decernit, ut ex ore iam falsus sermo non prodeat, seseque funditus a mendacii transgressione disiungat. Sed fit plerumque ut cum verum dicitur, vita proximi gravetur; cumque ingerere alteri laesionem metuit, ad hoc quod dudum presserat fallaciae vitium, quasi ex studio pietatis redit; sicque fit ut etsi malitia mentem non teneat, in ea tamen veritatis radium umbra mendacii obscuret. Unde et saepe quia percontatus quisque conticescere non valet, aut, falsum dicens, suam mentem trucidat, aut, vera loquens, proximi vitam gravat. Alius, amore conditoris sui excitatus, a terrenis cogitationibus mentem curat assidua oratione suspendere, atque hanc in secreta quietis intimae securitate collocare; sed in ipso suae orationis ascensu, dum clevari ab infimis nititur, infimorum phantasmate reverberatur; atque ad intuendam lucem mentis oculus tenditur, sed ex corporeo usu, surgentibus rerum terrenarum imaginibus, obscuratur. Unde fit plerumque ut intendentis animus, ipsa sua infirmitate fatigatus, aut, orationem deserens, desidia torpeat, aut, si diu in oratione permanserit, ante oculos eius obortarum imaginum caligo densescat.