monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, 6, 2
Hoc in loco translatione veteri nequaquam militia vita hominis, sed tentatio vocatur. Sed si utriusque verbi sensus aspicitur, diversum quidem est quod exterius resonat, sed unum eumdemque concorditer intellectum format. Quid enim nisi pugna contra malignos spiritus, nomine tentationis exprimitur? Et quid appellatione militiae, nisi contra hostes exercitium designatur? Tentatio itaque ipsa militia est, quia dum contra malignorum spirituum insidias vigilat, in bellorum procinctu procul dubio exsudat. Notandum vero, quod haec eadem vita hominis non tentationem habere dicitur, sed ipsa tentatio esse perhibetur. Sponte quippe a statu conditionis lapsa, et corruptionis suae putredini subdita, dum sibi ex semetipsa molestias gignit, hoc est iam facta quod tolerat. Quia enim statum mentis inclinata deseruit, quid in se nisi motum varietatis invenit? Unde nunc etsi ad summa appetenda se erigit, mutabilitatis lubricae impulsu protinus ad semetipsam cadit. Vult in contemplatione stare, sed non valet. Cogitationis gressum figere nititur, sed infirmitatis suae lapsibus enervatur. Quae nimirum mutabilitatis suae onera quia volens expetiit, nolens portat. Quietus homo possidere carnem potuit, si bene ab auctore conditus, possideri voluisset. Cumque se erigere contra conditorem studuit, in semetipso protinus carnis contumeliam invenit. Sed quia cum culpa simul ab origine etiam poena propagatur, inserto infirmitatis vitio nascimur, et quasi nobiscum hostem deducimus, quem cum labore superamus. Ipsa ergo hominis vita tentatio est, cui ex semetipsa nascitur unde perimatur. Quae etsi semper ex virtute succidit, quod ex infirmitate generat, semper tamen ex infirmitate generat, quod ex virtute succidat.