monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, 2, 3
Quia vero sancta Ecclesia ex magisterio humilitatis instituta, recta quae errantibus dicit, non quasi ex auctoritate praecipit, sed ex ratione persuadet, bene nunc dicitur: Videte, an mentiar. Ac si aperte dicat: Ea quae assero nequaquam mihi ex auctoritate credite, sed an vera sint ex ratione pensate. Quae et si quando dicit quod ratione comprehendi non valet, ne de occultis humana ratio quaeri debeat, rationabiliter suadet. Sed saepe haeretici, dum occasionem ratiocinationis accipiunt, ad iurgia contentionis effrenantur. Unde et apte mox subditur: