monumenta.ch > Hieronymus > 14 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, 24, 3
Saepe vero omnipotens Deus ut quantum quisque a charitate eius ac proximi longe sit, vel in ea quantum profecerit innotescat, miro ordine cuncta dispensans, alios flagellis deprimit, alios successibus fulcit. Et cum quosdam temporaliter deserit, in quorumdam cordibus quod malum latet ostendit. Nam plerumque ipsi nos miseros insequuntur, qui felices sine comparatione coluerunt. Cum enim quis positus in prosperitate diligitur, incertum valde est utrum prosperitas an persona diligatur. Amissio autem felicitatis interrogat vim dilectionis. Unde bene quidam sapiens dicit: Non agnoscitur in bonis amicus, et non absconditur in malis inimicus . Nec prosperitas quippe amicum indicat, nec adversitas inimicum celat, quia et ille saepe prosperitatis nostrae reverentia tegitur, et iste ex confidentia adversitatis aperitur. Vir igitur iustus in flagellis positus dicat: Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit, quia nimirum qui ex adversitate proximum despicit, aperte convincitur quod hunc in prosperis non amavit. Et cum omnipotens Deus ideo quosdam percutiat, ut et percussos erudiat, et non percussis occasionem boni operis praebeat, quisquis percussum despicit, occasionem a se virtutis repellit; et tanto se nequius contra auctorem erigit, quanto hunc nec pium in salute propria, nec iustum in alieno vulnere agnoscit. Intuendum vero est quod beatus Iob sic sua loquitur, ut totius quoque electi populi per eum vita signetur. Quia enim eiusdem populi membrum est, cum quae ipse patitur narrat, ea etiam quae sustinet ille denuntiat, dicens: