monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, 24, 2
Quis hoc loco amici nomine nisi quilibet proximus designatur, qui eo nobis fideliter iungitur, quo, percepto nunc a nobis bono opere, ad obtinendam post aeternam patriam veraciter auxiliatur? Quia autem duo sunt praecepta charitatis, Dei videlicet amor et proximi, per amorem Dei amor proximi gignitur, et per amorem proximi amor Dei nutritur. Nam qui amare Deum negligit, profecto diligere proximum nescit; et tunc plenius in Dei dilectione proficimus, si in eiusdem dilectionis gremio prius proximi charitate lactamur. Quia enim amor Dei amorem proximi generat, dicturus per legem Dominus, Diliges proximum tuum , praemisit, dicens: Diliges Dominum Deum tuum : ut scilicet in terra pectoris nostri prius amoris sui radicem figeret, quatenus per ramos postmodum dilectio fraterna germinaret. Et rursum quia amor Dei ex proximi amore coalescit, testatur Ioannes, dicens: Qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere ? Quae tamen divina dilectio per timorem nascitur, sed in affectum crescendo permutatur.