monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, 23, 2
Patet iam ad cuius spem percussi animus recurrat, cum in se sibi esse auxilium denegat. Sed quia infirmum se in semetipso insinuat, ad maioris adhuc fortitudinis meritum, quomodo etiam a proximis destituatur adiungat, Necessarii quoque mei recesserunt a me. Sed ecce despectus exterius, intus solio iudicii praesidet. Nam cum derelictum se asserit, protinus ad sententiam erumpit, dicens: