monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, 21, 3
An non etiam reprobi fortes sunt, qui ad praesentis vitae concupiscentiam tot laboribus currunt, periculis se audenter obiiciunt, pro lucris contumelias libenter ferunt, ab appetitus sui libidine nulla victi contrarietate resiliunt, percussionibus durescunt, et mala mundi tolerant pro mundo, eiusque, ut ita dixerim, gaudia quaerentes perdunt, nec tamen haec perdendo fatigantur? Unde bene ex humani generis voce per Ieremiam dicitur: Inebriavit me absinthio . Ebrius quippe quod patitur nescit. Absinthio ergo est ebrius, qui, prae amore praesentis saeculi a sensu rationis alienus, dum quidquid pro mundo sustinet, leve deputat, laboris amaritudinem quam tolerat ignorat, quia nimirum delectabiliter ad cuncta ducitur, in quibus poenaliter fatigatur. At contra vir iustus ad mundi pericula pro mundo toleranda esse debilis studet, finem suum conspicit, vita praesens quam sit transitoria attendit, et pro ea exterius labores perpeti renuit, cuius intrinsecus delectationem vicit. Beatus igitur Iob, praesentis vitae adversitatibus pressus, dicat ex sua, dicat ex omnium voce iustorum: Quae est enim fortitudo mea, ut sustineam? aut quis finis meus, ut patienter agam? Ac si aperte insinuet, dicens: Mala mundi pro mundo tolerare nequeo, quia iam in eius desiderio fortis non sum. Dum enim praesentis vitae finem conspicio, cur pondus eius patior, cuius appetitum calco? Et quia iniusti quique, ut diximus, tanto fortius labores illius perferunt, quanto avidius eius delectatione pascuntur, recte mox eamdem reproborum fortitudinem subdit, dicens: