monumenta.ch > Gregorius Magnus > 19 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, 20, 2
Plerumque ad nos verba Dei non sunt dictorum sonitus, sed effectus operationum. In eo enim nobis loquitur quod erga nos tacitus operatur. Beatus igitur Iob sermonibus Dei contradiceret, si de eius percussionibus murmuraret. Sed quid de percussore suo sentiat, indicat, qui (sicut iam diximus) quem ferientem tolerat, sanctum vocat. Sequitur: