monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, 15, 3
Sed inter haec sciendum est quia divina miracula et semper debent considerari per studium, et nunquam discuti per intellectum. Saepe namque humanus sensus dum quarumdam rerum rationem quaerens non invenit, in dubitationis se voraginem mergit. Unde fit ut nonnulli homines mortuorum corpora in pulverem redacta considerent; dumque resurrectionis vim ex ratione colligere non possunt, haec ad statum pristinum redire posse desperent. Mira igitur, ex fide credenda sunt, perscrutanda per rationem non sunt; quia si haec nostris oculis ratio expanderet, mira non essent. Sed cum in his fortasse animus titubat, necesse est ut ea quae per usum novit, nec tamen per rationem colligit, ad memoriam reducat; quatenus rei similis argumento fidem roboret, quam labefactari sua sagacitate deprehendit. Considerato quippe humanae carnis pulvere, quorumdam mens concussa desperat, quando pulvis ad carnem redeat, et redivivum corpus per membrorum lineamenta componat; quando illa terrae ariditas per viventia membra viridescat, ac se per eorum species formasque distinguat. Hoc nimirum comprehendi per rationem non potest, sed tamen credi facile per exemplum potest. Quis enim ab uno grano seminis, immensam surgere arborem crederet, nisi certum hoc per experimentum teneret? In tanta namque unius grani parvitate et pene nulla sui dissimilitudine, ubi latet ligni duritia, et ligno tenerior vel durior medulla, asperitas corticis, viriditas radicis, sapor fructuum, suavitas odorum, colorum diversitas, mollities foliorum? Et tamen quia hoc per experimentum novimus, ex uno grano seminis prodire omnia non dubitamus. Quid ergo est difficile, ut pulvis in membra redeat, dum conditoris potentiam quotidie cernimus, qui et ex grano ligna mirabiliter, et adhuc mirabilius fructus ex lignis creat? Dicat ergo: Qui facit magna et inscrutabilia, et mirabilia absque numero, quia divinorum operum magnitudo nec ex qualitate valet discuti, nec ex quantitate numerari. Unde et adhuc subditur: