monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 81 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, 15, 2
Quis omnipotentis Dei mirabilia perscrutari sufficiat, quod cuncta ex nihilo creavit, quod ipsa mundi fabrica mira potentiae virtute disposita est, et super aera coelum suspenditur, et super abyssum terra libratur; quod ex rebus invisibilibus omnis haec universitas ac visibilibus existit, quod hominem fecit, ut ita dixerim, in brevi colligens mundum alterum, sed rationalem; quod hunc ex anima et carne constituens, investigabili virtutis dispositione permiscuit spiritum et lutum? Ex his itaque aliud novimus, aliud et sumus; sed tamen mirari negligimus, quia ea quae incomprehensibili indagatione mira sunt, humanis oculis usu viluerunt. Unde fit ut si mortuus homo suscitetur, in admirationem omnes exsiliant, et quotidie homo qui non erat nascitur, et nemo miratur, cum procul dubio omnibus constet quia plus sit creari quod non erat, quam reparari quod erat. Quia arida Aaron virga floruit, cuncti mirati sunt; quotidie ex arente terra arbor producitur, virtusque pulveris in lignum vertitur, et nemo miratur. Quia quinque sunt panibus quinque millia homines satiati, crevisse escas in dentibus cuncti mirati sunt; quotidie sparsa grana seminum, plenitudine multiplicantur spicarum, et nemo miratur. Aquam semel in vinum permutatam videntes cuncti mirati sunt; quotidie humor terrae in radicem vitis attractus, per botrum in vinum vertitur, et nemo miratur. Mira sunt itaque omnia quae mirari homines negligunt, quia ad considerandum, ut praediximus, usu torpescunt. Bene autem cum diceret: Qui facit magna, adiunxit statim: Et inscrutabilia. Minus enim fuerat magna facere, si tamen ea quae facta sunt, perscrutari potuissent. Recte autem subditur: Et mirabilia absque numero, quia minoris esset magnitudinis, si quae inscrutabilia condidit, pauca fuisset.