monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, 29, 3
Quamvis adhuc vel susurrium, vel venas susurrii intelligere aliter valemus. Qui enim susurrat, occulte loquitur, et vocem non exprimit, sed imitatur. Nos igitur quousque carnis corruptione premimur, nullo modo claritatem divinae potentiae, sicut in se incommutabilis manet, videmus: quia acies infirmitatis nostrae non sustinet hoc quod de eius aeternitatis radio super nos intolerabiliter fulget. Cum ergo se nobis omnipotens Deus per rimas contemplationis indicat, nequaquam nobis loquitur, sed susurrat, quia etsi se plene non intimat, quiddam tamen de se humanae menti manifestat. Tunc autem nequaquam iam susurrat, sed loquitur, cum eius nobis species certa revelatur. Hinc est enim quod in Evangelio Veritas dicit: Palam de Patre annuntiabo vobis . Hinc Ioannes ait: Videbimus eum sicuti est . Hinc Paulus dicit: Tunc cognoscam, sicut et cognitus sum . Nunc autem divinum susurrium tot ad nos venas habet, quot creatis operibus ipsa divinitas praesidet. Dum enim quae sunt cuncta creata cernimus, in creatoris admiratione sublevamur. Nam sicut aqua leniter fluens, rimata per venas quaeritur, ut augeatur, tantoque se vastius fundit, quanto venas apertiores invenerit; ita nos dum studiose divinitatis notitiam ex creaturae eius consideratione colligimus, quasi susurrii illius ad nos venas aperimus; quia per hoc quod factum cernimus, virtutem factoris admiramur; et per ea quae sunt in publico, illud ad nos emanat, quod latet in occulto. Quasi enim per quemdam ad nos sonitum erumpit, dum consideranda nobis sua opera ostendit, in quo semetipsum utcunque indicat, dum quam sit incomprehensibilis manifestat. Quia igitur considerare eum digne non possumus, non eius vocem, sed vix susurrium audimus. Plene enim quia perpendere neque ipsa quae sunt creata sufficimus, recte dicitur: Quasi furtive suscepit auris mea venas susurrii eius. Proiecti quippe a paradisi gaudiis, et caecitatis poena multati, vix susurrii venas apprehendimus, quia ipse quoque mira eius opera raptim tenuiterque pensamus. Sciendum vero est, quia quanto virtutem illius mens sublevata considerat, tanto eius rectitudinem repressa formidat. Unde et recte subiungitur: