monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, 29, 2
Venas susurrii superni auris cordis furtive suscipit, quia subtilitatem locutionis intimae afflata mens et raptim et occulte cognoscit. Nisi enim se ab exterioribus desideriis abscondat, interna non penetrat. Et occultatur ut audiat, et audit ut occultetur; quia et subtracta a visibilibus, invisibilia conspicit, et repleta invisibilibus, visibilia perfecte contemnit. Notandum vero quod non ait: Quasi furtive suscepit auris mea susurrium eius; sed venas susurrii eius. Susurrium quippe occulti verbi, est haec ipsa locutio aspirationis internae. Venae autem susurrii dicuntur causarum origines, quibus haec ipsa aspiratio ad mentem ducitur. Quasi enim venas susurrii sui aperit, cum nobis Deus latenter insinuat, quibus modis ad nostrae intelligentiae aurem venit. Aliquando enim nos amore, aliquando terrore compungit; aliquando praesentia quam nulla sint ostendit, et ad aeterna diligenda desiderium erigit; aliquando prius aeterna indicat, ut post temporalia vilescant. Aliquando nostra nobis mala aperit, et ad hoc nos usque, ut alienis etiam malis doleamus, extendit. Aliquando mala aliena nostris obtutibus obiicit, et compunctos mirabiliter a nostra pravitate nos corrigit. Venas itaque divini susurrii furtive audire, est occultos divinae aspirationis modos tenuiter et latenter agnoscere.