monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, 22, 3
Sed sancti viri cum de quibusdam se vitiis ereptos hilarescunt, magno se metu etiam in ipsa exsultatione concutiunt; quia etsi iam de cuiuslibet procella tempestatis erepti sunt, esse se tamen adhuc in incerti maris dubiis fluctibus sciunt: et sic spe exsultant, ut pavore trepident; sic pavore trepidant, ut spei fiducia exsultent. Unde per eumdem Psalmistam dicitur: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore . At contra, qui de specie sanctitatis intumescunt, cum unum quodlibet vitium superant, mox mentem in superbiam erigunt, et quasi de vitae suae perfectione gloriantur; et pro eo quod fortasse semel a periculo tempestatis erepti sunt, iam quia in mari navigent, obliviscuntur: magnos se in omnibus aestimant, et vicisse se antiquum adversarium funditus putant; infra se cunctos respiciunt, quia se per sapientiam transcendere omnes arbitrantur. Unde subditur: