monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, 22, 2
Hunc vocabulo tigridis repetit quem leonis appellatione signavit. Satan quippe et propter crudelitatem leo dicitur, et propter multiformis astutiae varietatem non incongrue tigris vocatur. Modo enim se sicut est perditus humanis sensibus obiicit, modo quasi angelum lucis ostendit. Modo stultorum mentes blandiendo persuadet, modo ad culpam terrendo pertrahit. Modo suadere vitia aperte nititur, modo in suis suggestionibus sub virtutis specie palliatur. Haec itaque bellua, quae tanta varietate respergitur, iure tigris vocatur, quae apud Septuaginta interpretes, ut praefati sumus, myrmicoleon dicitur. Quod videlicet animal absconsum pulvere, formicas, ut diximus, frumenta gestantes interficit; quia nimirum apostata angelus in terram de coelis proiectus, iustorum mentes, quae bonorum sibi operum refectionem praeparant, in ipso actionis itinere obsidet; cumque eas per insidias superat, quasi formicas frumenta gestantes improvisus necat. Recte autem myrmicoleon, id est, leo et formica dicitur, Formicis enim, ut diximus, leo est, volatilibus formica, quia nimirum antiquus hostis sicut contra consentientes fortis est, ita contra resistentes debilis. Si enim eius suggestionibus assensus praebetur, quasi leo tolerari nequaquam potest; si autem resistitur, quasi formica atteritur. Aliis ergo leo est, aliis formica; quia crudelitatem illius carnales mentes vix tolerant, spiritales vero infirmitatem illius pede virtutis calcant. Haeretici igitur, quia de sanctitatis praesumptione superbiunt, quasi exsultantes dicunt: Myrmicoleon, vel certe tigris, periit, eo quod non haberet praedam. Ac si aperte dicant: Vetustus adversarius in nobis praedam non habet, quia quantum ad nostra studia iam victus iacet. Idcirco autem myrmicoleontis appellatione vel tigridis repetitur, qui iam contrito leonis rugitu fuerat designatus, quia quidquid per gaudium dicitur, saepe replicatur. Voces quippe ingeminat animus cum exsultat. Unde et veraci laetitia Psalmista crebro repetit hoc, quod se exauditum esse cognovit, dicens: Exaudivit Dominus vocem fletus mei; exaudivit Dominus deprecationem meam, Dominus orationem meam assumpsit .