monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, 18, 4
Sed hoc quod flare Deus dicitur, urget ut subtilius discernatur. Nos quippe cum flamus, aerem ab exterioribus introrsus trahimus, et introrsus tractum hunc exterius reddimus. Flare ergo Deus in vindictae retributione dicitur, quia ab exterioribus causis introrsus iudicii consilium concipit, et ab interno consilio extrorsus sententiam emittit. Quasi flante Deo, ab exterioribus aliquid introrsus trahitur, quando foras mala nostra conspicit, et intus iudicium disponit. Et rursum, quasi flante Deo, ab interioribus spiritus extrorsus emittitur, quando ab interno conceptu consilii, exterius iudicium damnationis infertur. Bene itaque dicitur quod qui dolores seminant, flante Deo pereunt; quia unde foris perversa faciunt, inde ab intimis recte feriuntur. Vel certe cum flare Deus dicitur, quia et statim irae eius spiritus subinfertur, appellatione flatus illius potest ipsa eius animadversio designari. Nos quippe cum irascimur, flatu furoris inflammamur. Ut ergo vindictam cogitans Dominus demonstretur, flare irascendo dicitur; non quo ipse in natura sua mutabilitatis vicissitudinem recipiat, sed quo post longam patientiam, quando vindictam peccatoris exsequitur, is qui in semetipso tranquillus est, pereuntibus turbulentus videtur. Mens quippe reproba, quia adversum suis actibus iudicem conspicit, quasi commotus ei ostenditur, quia in conspectu illius suo reatu ipsa turbatur. Sed postquam quasi clementer admonuit, aperte increpationis verba subiungit, dicens: