monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, 18, 3
Haec itaque sententia deletionis iniquorum, si non cum fine praesentis saeculi de cunctis generaliter dicitur, ex magna parte procul dubio veritatis virtute evacuatur. Sed tunc vera erit, cum iam iniquitatis dilatio non erit. Quae hoc fortasse modo intelligi rectius potest, quoniam nec innocens perit, nec rectus deletur; quia etsi carne hic atteritur, in conspectu aeterni iudicis vera salute reparatur. Et qui seminant dolores et metunt, flante Deo pereunt; quia quanto hic altius perverse agendo proficiunt, tanto durius subsequenti damnatione feriuntur. Sed cum eidem sententiae praemittitur, Recordare, videlicet patet quia transacta res ad mentem reducitur, non autem futura nuntiatur. Tunc ergo Eliphaz verius diceret, si haec de iniquis generaliter fieri extrema animadversione credidisset.