monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, 18, 2
Dolores seminare, est fraudulenta dicere; dolores autem metere, est dicendo praevalere. Vel certe dolores seminant, qui perversa agunt; dolores metunt, cum de eadem perversitate puniuntur. Fructus quippe doloris est retributio damnationis. Sed cum protinus subinfertur quia qui dolores seminant et metunt, flante Deo pereunt, et irae eius spiritu consumuntur, hoc loco doloris messio, non iam poena, sed adhuc perfectio iniquitatis ostenditur, quia ex divinae irae spiritu, eiusdem messionis poena subrogatur. Seminant ergo hic dolores et metunt, quia iniqua sunt quae faciunt, et in ipsa iniquitate prosperantur; sicut de iniquo per Psalmistam dicitur: Polluuntur viae eius in omni tempore; auferuntur iudicia tua a facie eius, omnium inimicorum suorum dominabitur . De quo paulo post subditur: Sub lingua eius labor et dolor . Dolores itaque seminat, cum perversa agit; dolores metit, cum ex eisdem perversitatibus temporaliter excrescit. Quomodo ergo flante Deo pereunt, qui plerumque diu hic subsistere, et iustis felicius, permittuntur? Hinc namque de illis iterum per Psalmistam dicitur: In laboribus hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur . Hinc Ieremias ait: Quare via impiorum prosperatur . Quia enim, sicut scriptum est, Dominus patiens redditor est , saepe diu tolerat quos in perpetuum damnat; nonnunquam vero concite percutit, qui pusillanimitati innocentium consolando concurrit. Aliquando ergo omnipotens Deus diu praevalere iniquos patitur, ut iustorum mundius vita purgetur. Aliquando vero iniustos celeriter trucidat, eorumque interitu innocentium corda confirmat. Si enim nunc omnes male agentes percuteret, extremum iam iudicium quibus exhiberet? Si autem nullum omnino percuteret, quis Deum res humanas curare credidisset? Nonnunquam ergo iniquos ferit, ut ostendat quia inulta mala non deserit. Nonnunquam vero iniquos diu tolerat, ut considerantibus insinuet, ad quod eos iudicium reservet.